Páginas

11

[Senecae Ad Lucilium Epistulae] : 11.1. [Ep. xix] In eam demissus es vitam, quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit. * 11.2. Utrum autem mavis ex inopia saturitatem an in copia famem? Et avida felicitas est et alienae aviditati exposita. * 11.3. Quantum ad successus accesserit, accedet ad metus. [...] Ipsa enim altitudo attonat summa. * 11.4. Leve aes alienum debitorem facit, grave inimicum. * 11.5. “Quid ergo? Beneficia non parant amicitias?” Parant, si accepturos licuit eligere [...] Magis ad rem existimes pertinere, quis, quam quid acceperit. * 11.6. [Ep. xx] Quid est sapientia? Semper idem velle atque idem nolle [...] Non potest autem cuiquam idem semper placere nisi rectum. * 11.7. Hoc cura, hoc opta [...] ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis. * 11.8. Redige te ad parva, ex quibus cadere non possis. * 11.9. Nemo nascitur dives. Quisquis exit in lucem, iussus est lacte et panno esse contentus; ab his initiis nos regna non capiunt. * 11.10. [Ep. xxi] Maximum negotium tecum habes; tu tibi molestus es. Quid velis nescis; melius probas honesta quam sequeris; vides, ubi sit posita felicitas, sed ad illam pervenire non audes.

10

[Senecae Ad Lucilium Epistulae] : 10.1. [Ep. xvi] Naturalia desideria finita sunt; ex falsa opinione nascentia ubi desinant, non habent. Nullus enim terminus falso est. Viam eunti aliquid extremum est; error immensus est. * 10.2. [Ep. xvii] Si vis vacare animo, aut pauper sis oportet aut pauperi similis. Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura; frugalitas autem paupertas voluntaria est. * 10.3. “Nondum habeo, quantum satis est; si ad illam summam pervenero, tunc me totum philosophiae dabo”. Atqui nihil prius quam hoc parandum est, quod tu differs et post cetera paras; ab hoc incipiendum est. * 10.4. Cum omnia habueris, tunc habere et sapientiam voles? Haec erit ultimum vitae instrumentum et, ut ita dicam, additamentum? * 10.5. “Multis parasse divitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio”. Nec hoc miror. Non est enim in rebus vitium, sed in ipso animo. Illud, quod paupertatem nobis gravem fecerat, et divitias graves fecit (i. e. illud fecit divitias graves). * 10.6. Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo leto an in aureo conloces - quocumque illum transtuleris, morbum secum suum tranferet -, sic nihil refert utrum aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur. Malum illum suum sequitur. * 10.7. [Ep. xviii] Securius divites erimus, si scierimus, quam non sit grave pauperes esse. * 10.8. [Ep. xix] Si potes, subduc te istis occupationibus; si minus, eripe. Satis multum temporis sparsimus; incipiamus vasa in senectute colligere. In freto viximus; moriamur in portu. * 10.9. Non potest parvo res magna constare; aestima utrum te relinquere an aliquid ex tuis malis. * 10.10. Qualem dicimus seriem esse causarum, ex quibus nectitur fatum, talem [scias] esse cupiditatum; altera ex fine alterius nascitur.

9

[Senecae Ad Lucilium Epistulae] : 9.1. [Ep. xvi] Liquere hoc tibi, Lucili, scio, neminem posse beate vivere, ne tolerabiliter quidem, sine sapientiae studio. * 9.2. Animum format [philosophia] et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium deriget cursum. * 9.3. Sine hac [philosophia] nemo intrepide potest vivere, nemo secure. Innumerabilia accidunt singulis horis, quae consilium exigant, quod ab hac petendum est. * 9.4. Dicet aliquis: “Quid mihi prodest philosophia si fatum est? Quid prodest, si deus rector est? Quid prodest, si casus imperat? * 9.5. “Nam et mutari certa non possunt et nihil praeparari potest adversus incerta; sed aut consilium meum occupavit deus decrevitque quid facerem, aut consilio meo nihil fortuna permittit”. * 9.6. Quidquid est ex his, Lucili, vel si omnia haec sunt, philosophandum est: sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine impellit et iactat, philosophia nos tueri debet. * 9.7. Haec [philosophia] adhortabitur, ut deo libenter pareamus, ut fortunae contumaciter; haec docebit, ut deum sequaris, feras casum. * 9.8. Non est quod mireris animum meum; adhuc de alieno liberalis sum. Quare autem alienum dixi? Quidquid bene dictum est, meum est. * 9.9. “Si ad naturam vives, numquam eris pauper; si ad opiniones, numquam eris dives” [Epicurus]. Exiguum natura desiderat, opinio inmensum. * 9.10. Congeratur in te quidquid multi locupletes possederant [...] Accedant statuae et picturae et quidquid ars ulla luxuriae elaboravit; maiora cupere ab his disces.

8

[Senecae Ad Lucilium Epistulae] : 8.1. ... [Ep. xiv] Undique nos reducamus; non minus contemni quam suspici nocet. Ad philosophiam ergo confugiendum est. * 8.2. Quid tibi cum ista contentione? Nullae partes tuae sunt; dominus eligitur. Quid tua, uter vincat? Potest melior vincere, non potest non peior esse, qui vicerit. * 8.3. Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet. * 8.4. Pereunt aliquando innocentes; quis negat? Nocentes tamen saepius. * 8.5. Consilium rerum omnium sapiens, non exitum spectat. Initia in potestate nostra sunt; de eventu fortuna iudicat. * 8.6. Is maxime divitiis fruitur, qui minime divitias indiget [Epicurus]. * 8.7. Qui eget divitias, timet pro illis. Nemo autem sollicito bono fruitur. * 8.8. [Ep. xv] Quidquid facies, cito redi a corpore ad animum [...] Id bonum cura, quod vetustate fit melius. * 8.9. Ecce insigne praeceptum: “Stulta vita ingrata est et trepida; tota in futurum fertur” [Epicurus]. * 8.10. Quam tu nunc vitam dici existimas stultam? [...] Nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset fuisset.

7

[Senecae Ad Lucilium Epistulae] : 7.1. ... [Ep. xiii] Nulla autem causa vitae est, nullus miseriarum modus, si timeatur quantum potest. * 7.2. Spe metum tempera. Nihil tam certum est, ex his, quae timentur, ut non certius sit et formidata subsidere et sperata decipere. * 7.3. Ergo spem ac metum examina, et quotiens incerta erunt omnia, tibi fave; crede quod mavis. * 7.4 Alius dicat: “Fortasse non veniat [malum]. Tu dic: “Quid porro si veniet? [...] Fortasse pro me venit”. * 7.5. [Ep. xiv] Multis enim serviet, qui corpori servit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia refert. * 7.6. Huius [corporis] nos nimius amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, contumeliis obicit. * 7.7. Honestum ei vile est, cui corpus nimis carum est. * 7.8. Nihilominus, quantum possumus, evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus. * 7.9. Sapiens nocituram potentiam vitat, hoc primum cavens, ne vitare videatur. Pars enim securitatis in hoc est, non ex professo eam petere, quia, quae quis fugit, damnat. * 7.10. Nudum latro transmittit; etiam in obsessa via pauperi pax est.

6

[Senecae Ad Lucilium Epistulae] : 6.1. [Ep. xiii] Plura sunt, Lucili, quae nos terrent, quam quae premunt, et saepius opinione quam re laboramus. * 6.2. Illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus, cum illa, quae velut imminentia expavisti, fortasse numquam ventura sint, certe non venerint. * 6.3. Quaedam nos magis torquent quam debent; quaedam ante torquent quam debent, quaedam torquent cum omnino non debeant. Aut augemus dolorem, aut fingimus, aut praecipimus. * 6.4. Quia res in controversia est [...] in praesentia differatur. Quod ego leve dixero, tu gravissimum esse contendes. * 6.5. Est aliquid istic mali, an res ista magis infamis est quam mala? Ipse te interroga. Numquid sine causa crucior et maereo et quod non est malum, facio? * 6.6. Cito accedimus opinioni. Non coarguimus illa, quae nos in metu adducunt, nec excutimus, sed trepidamus et sic vertimus terga quemadmodum illi [...] quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit. * 6.7. Inquiramus itaque in rem diligenter. Verisimile est aliquid futurum mali; non statim verum est. Quam multa no exspectata venerunt! Quam multa expectata nusquam comparuerunt! * 6.8. Etiam si [aliquid mali] futurum est, quod iuvat dolori suo occurrere? Satis cito dolebis, cum venerit; interim tibi meliora promitte. Quid facies lucri? Tempus. * 6.9. Habet etiam mala fortuna levitatem. Fortasse erit, fortasse non erit; interim non est. Meliora propone. * 6.10. Nonnumquam nullis apparentibus signis, quae mali aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit.

5

[Senecae Ad Lucilium Epistulae] : 5.1. [Ep. ix] Necesse est initia inter se et exitus congruant. Qui amicus esse coepit, quia expedit, et desinet quia expedit. * 5.2. Ista negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum accedit, quae quid consecutura sit spectat. * 5.3. Id enim agendum est, ut non verbis serviamus, sed sensibus. * 5.4. Scias autem hos sensus esse communes, natura scilicet dictante: ‘Non est beatus, esse se qui non putat’. * 5.5. Quid enim refert, qualis status tuus sit, si tibi videtur malus? * 5.6. Non est autem quod verearis, ne ad indignum res tanta perveniat; nisi sapienti sua non placent. Omnis stultitia laborat fastidio sui. * 5.7. [Ep. xi] Nulla enim sapientia naturalia corporis vitia ponuntur. Quidquid infixum et ingenitum est, lenitur arte, non vincitur. (pono 3 tr: poner, quitarse de encima, dejar). * 5.8. Opus est aliquo ad quem mores nostri se ipsi exigant; nisi ad regulam prava non corriges. * 5.9. [Ep. xii] In somnum ituri laeti hilaresque dicamus: ‘vixi et quem dederat cursum fortuna, peregi’. Crastinum si adiecerit deus, laeti recipiamus. * 5.10. Quod verum est, meum est. [...] Isti, qui non quid dicatur aestimant, sed a quo, sciant, quae optima sunt, esse communia. * Addenda: a) [Ep. x] Sic vive cum hominibus, tamquam deus videat; sic loquere cum deo, tamquam homines audiant.