Páginas

9

[Senecae Ad Lucilium Epistulae] : 9.1. [Ep. xvi] Liquere hoc tibi, Lucili, scio, neminem posse beate vivere, ne tolerabiliter quidem, sine sapientiae studio. * 9.2. Animum format [philosophia] et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium deriget cursum. * 9.3. Sine hac [philosophia] nemo intrepide potest vivere, nemo secure. Innumerabilia accidunt singulis horis, quae consilium exigant, quod ab hac petendum est. * 9.4. Dicet aliquis: “Quid mihi prodest philosophia si fatum est? Quid prodest, si deus rector est? Quid prodest, si casus imperat? * 9.5. “Nam et mutari certa non possunt et nihil praeparari potest adversus incerta; sed aut consilium meum occupavit deus decrevitque quid facerem, aut consilio meo nihil fortuna permittit”. * 9.6. Quidquid est ex his, Lucili, vel si omnia haec sunt, philosophandum est: sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine impellit et iactat, philosophia nos tueri debet. * 9.7. Haec [philosophia] adhortabitur, ut deo libenter pareamus, ut fortunae contumaciter; haec docebit, ut deum sequaris, feras casum. * 9.8. Non est quod mireris animum meum; adhuc de alieno liberalis sum. Quare autem alienum dixi? Quidquid bene dictum est, meum est. * 9.9. “Si ad naturam vives, numquam eris pauper; si ad opiniones, numquam eris dives” [Epicurus]. Exiguum natura desiderat, opinio inmensum. * 9.10. Congeratur in te quidquid multi locupletes possederant [...] Accedant statuae et picturae et quidquid ars ulla luxuriae elaboravit; maiora cupere ab his disces.