Páginas

3

[Senecae Ad Lucilium Epistulae] : 3.1. [Ep. vi] In hoc aliquod gaudeo discere, ut doceam. Nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum. * 3.2. Si cum haec exceptione detur sapientia, ut illam inclusam teneam nec enuntiem, reiciam. Nullius boni sine socio iucunda possessio est. * 3.3. Quaeris quid profecerim? Amicus esse mihi coepi. * 3.4. [Ep. vii] Quid tibi vitandum praecipue existimes, quaeris? Turbam [...] Inimica est multorum conversatio. * 3.5. Quid me existimas dicere? Avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, immo vero crudelior, quia inter homines fui. * 3.6. Age, ne hoc quidem intelligitis, mala exempla in eos redundare, qui faciunt? * 3.7. Recede in te ipsum, quantum potes. Cum his versare, qui te meliorem facturi sunt. Illos admitte, quos tu potes facere meliores. * 3.8. Non est quod te gloria publicandi ingenii producat in medium [...]; quod facere te vellem, si haberis isti populo idoneam mercem; nemo est, qui intellegere te possit. [contexto] * 3.9. “Cui ergo ista didici?” Non est quod timeas, ne operam perdideris; tibi didicisti. * 3.10. Ista condenda in animum sunt, ut contemnas voluptatem ex plurimum adsensione venientem.