Páginas

4

[Senecae Ad Lucilium Epistulae] : 4.1. [Ep. vii] Multi te laudant. Ecquid habes, cur placeas tibi, si is es, quem intellegant multi? Introrsus bona tua spectent. * 4.2. [Ep. viii] In hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse pluribus possem.* 4.3. Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, aliis monstro. * 4.4. Clamo: “Vitate, quaecumque vulgo placent, quae casus adtribuit”. * 4.5. Munera ista fortunae putatis? Insidiae sunt. [...] Habere nos putamus, haeremus. * 4.6. Cogitate nihil praeter animum esse mirabile, cui magno nihil magnum est. * 4.7. Mihi crede, qui nihil agere videntur, maiora agunt; humana divinaque simul tractant. * 4.8. Philosophiae servias oportet, ut tibi contingat vera libertas. [...] Hoc enim ipsum philosophiae servire libertas est. * 4.9. [Ep. ix] Ita sapiens se contentus est, non ut velit esse sine amico, sed ut possit. Et hoc, quod dico ‘possit’, tale est: amissum aequo animo fert. * 4.10. Ego tibi monstrabo amatorium sine medicamento, sine herba, sine ullius veneficae carmine: si vis amari, ama.