Páginas

5

[Senecae Ad Lucilium Epistulae] : 5.1. [Ep. ix] Necesse est initia inter se et exitus congruant. Qui amicus esse coepit, quia expedit, et desinet quia expedit. * 5.2. Ista negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum accedit, quae quid consecutura sit spectat. * 5.3. Id enim agendum est, ut non verbis serviamus, sed sensibus. * 5.4. Scias autem hos sensus esse communes, natura scilicet dictante: ‘Non est beatus, esse se qui non putat’. * 5.5. Quid enim refert, qualis status tuus sit, si tibi videtur malus? * 5.6. Non est autem quod verearis, ne ad indignum res tanta perveniat; nisi sapienti sua non placent. Omnis stultitia laborat fastidio sui. * 5.7. [Ep. xi] Nulla enim sapientia naturalia corporis vitia ponuntur. Quidquid infixum et ingenitum est, lenitur arte, non vincitur. (pono 3 tr: poner, quitarse de encima, dejar). * 5.8. Opus est aliquo ad quem mores nostri se ipsi exigant; nisi ad regulam prava non corriges. * 5.9. [Ep. xii] In somnum ituri laeti hilaresque dicamus: ‘vixi et quem dederat cursum fortuna, peregi’. Crastinum si adiecerit deus, laeti recipiamus. * 5.10. Quod verum est, meum est. [...] Isti, qui non quid dicatur aestimant, sed a quo, sciant, quae optima sunt, esse communia. * Addenda: a) [Ep. x] Sic vive cum hominibus, tamquam deus videat; sic loquere cum deo, tamquam homines audiant.