Páginas
7
[Senecae Ad Lucilium Epistulae] :
7.1. ... [Ep. xiii] Nulla autem causa vitae est, nullus miseriarum modus, si timeatur quantum potest.
*
7.2. Spe metum tempera. Nihil tam certum est, ex his, quae timentur, ut non certius sit et formidata subsidere et sperata decipere.
*
7.3. Ergo spem ac metum examina, et quotiens incerta erunt omnia, tibi fave; crede quod mavis.
*
7.4 Alius dicat: “Fortasse non veniat [malum]. Tu dic: “Quid porro si veniet? [...] Fortasse pro me venit”.
*
7.5. [Ep. xiv] Multis enim serviet, qui corpori servit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia refert.
*
7.6. Huius [corporis] nos nimius amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, contumeliis obicit.
*
7.7. Honestum ei vile est, cui corpus nimis carum est.
*
7.8. Nihilominus, quantum possumus, evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus.
*
7.9. Sapiens nocituram potentiam vitat, hoc primum cavens, ne vitare videatur. Pars enim securitatis in hoc est, non ex professo eam petere, quia, quae quis fugit, damnat.
*
7.10. Nudum latro transmittit; etiam in obsessa via pauperi pax est.
ref.:
senecae epistulae 1-20