Páginas
8
[Senecae Ad Lucilium Epistulae] :
8.1. ... [Ep. xiv] Undique nos reducamus; non minus contemni quam suspici nocet. Ad philosophiam ergo confugiendum est.
*
8.2. Quid tibi cum ista contentione? Nullae partes tuae sunt; dominus eligitur. Quid tua, uter vincat? Potest melior vincere, non potest non peior esse, qui vicerit.
*
8.3. Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet.
*
8.4. Pereunt aliquando innocentes; quis negat? Nocentes tamen saepius.
*
8.5. Consilium rerum omnium sapiens, non exitum spectat. Initia in potestate nostra sunt; de eventu fortuna iudicat.
*
8.6. Is maxime divitiis fruitur, qui minime divitias indiget [Epicurus].
*
8.7. Qui eget divitias, timet pro illis. Nemo autem sollicito bono fruitur.
*
8.8. [Ep. xv] Quidquid facies, cito redi a corpore ad animum [...] Id bonum cura, quod vetustate fit melius.
*
8.9. Ecce insigne praeceptum: “Stulta vita ingrata est et trepida; tota in futurum fertur” [Epicurus].
*
8.10. Quam tu nunc vitam dici existimas stultam? [...] Nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset fuisset.
ref.:
senecae epistulae 1-20