Páginas
6
[Senecae Ad Lucilium Epistulae] :
6.1. [Ep. xiii] Plura sunt, Lucili, quae nos terrent, quam quae premunt, et saepius opinione quam re laboramus.
*
6.2. Illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus, cum illa, quae velut imminentia expavisti, fortasse numquam ventura sint, certe non venerint.
*
6.3. Quaedam nos magis torquent quam debent; quaedam ante torquent quam debent, quaedam torquent cum omnino non debeant. Aut augemus dolorem, aut fingimus, aut praecipimus.
*
6.4. Quia res in controversia est [...] in praesentia differatur. Quod ego leve dixero, tu gravissimum esse contendes.
*
6.5. Est aliquid istic mali, an res ista magis infamis est quam mala? Ipse te interroga. Numquid sine causa crucior et maereo et quod non est malum, facio?
*
6.6. Cito accedimus opinioni. Non coarguimus illa, quae nos in metu adducunt, nec excutimus, sed trepidamus et sic vertimus terga quemadmodum illi [...] quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit.
*
6.7. Inquiramus itaque in rem diligenter. Verisimile est aliquid futurum mali; non statim verum est. Quam multa no exspectata venerunt! Quam multa expectata nusquam comparuerunt!
*
6.8. Etiam si [aliquid mali] futurum est, quod iuvat dolori suo occurrere? Satis cito dolebis, cum venerit; interim tibi meliora promitte. Quid facies lucri? Tempus.
*
6.9. Habet etiam mala fortuna levitatem. Fortasse erit, fortasse non erit; interim non est. Meliora propone.
*
6.10. Nonnumquam nullis apparentibus signis, quae mali aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit.
ref.:
senecae epistulae 1-20