Páginas

2

[Senecae Ad Lucilium Epistulae] : 2.1. [Ep. v] Satis ipsum nomen philosophiae, etiam si modeste tractetur, invidiosum est; quid si nos hominum consuetudini coeperimus excerpere? * 2.2. Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra conveniat. * 2.3. Non putemus frugalitatis indicium auro argentoque caruisse. * 2.4. Id agamus, ut meliorem vitam sequamur quam vulgus, not ut contrariam. * 2.5. Hoc primum philosophia promittit, sensum communem, humanitatem et congregationem. A qua professione dissimilitudo nos separabit. * 2.6. Videamus, ne ista, per quae admirationem parare volumus, ridicula et odiosa sint. * 2.7. Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae. Frugalitatem exigit philosophia, non poenam. * 2.8. Magnus ille est, qui fictilibus sic utitur quemadmodum argento. Nec ille minor est, qui sic argento utitur quemadmodum fictilibus. Infirmi animi est pati non posse divitias. * 2.9. Inveni cupiditatium finem etiam ad timoris remedia proficere. * 2.10. Quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista, quae tam dissimilia sunt, pariter incedunt; spem metus sequitur.