Páginas

1

[Senecae Ad Lucilium Epistulae] : 1.1. [Ep. i] Quem mihi dabis, qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui intellegat se cotidie mori? * 1.2. In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus; magna pars eius iam praeterit. Quidquid aetatis retro est, mors tenet. * 1.3. [Ep. ii] Primum argumentum compositae mentis existimo posse consistere et secum morari. * 1.4. Nusquam est, qui ubique est [...] Nihil aeque sanitatem impedit quam remediorum crebra mutatio. * 1.5. Soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam explorator. * 1.6. Honesta res est laeta paupertas. Illa vero non est paupertas, si laeta est. Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. * 1.7. Quid enim refert, quantum illi in arca [...] iaceat, [...] si alieno inminet, si non adquisita sed adquirenda computat? * 1.8. Quis sit divitiarum modus, quaeris? Primum habere quod necesse est, proximus quod sat est. * 1.9. [Ep. iii] Quidam adeo in latebras refugerunt, ut putent in turbido esse, quidquid in luce est. * 1.10. [Ep. iv] Nullius autem rei facilior amissio est, quam quae desiderari amissa non potest. * Addenda: a) [Ep. 1] Non puto pauperem, cui quantulumcumque superest, sat est.