Páginas

10

[Senecae Ad Lucilium Epistulae] : 10.1. [Ep. xvi] Naturalia desideria finita sunt; ex falsa opinione nascentia ubi desinant, non habent. Nullus enim terminus falso est. Viam eunti aliquid extremum est; error immensus est. * 10.2. [Ep. xvii] Si vis vacare animo, aut pauper sis oportet aut pauperi similis. Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura; frugalitas autem paupertas voluntaria est. * 10.3. “Nondum habeo, quantum satis est; si ad illam summam pervenero, tunc me totum philosophiae dabo”. Atqui nihil prius quam hoc parandum est, quod tu differs et post cetera paras; ab hoc incipiendum est. * 10.4. Cum omnia habueris, tunc habere et sapientiam voles? Haec erit ultimum vitae instrumentum et, ut ita dicam, additamentum? * 10.5. “Multis parasse divitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio”. Nec hoc miror. Non est enim in rebus vitium, sed in ipso animo. Illud, quod paupertatem nobis gravem fecerat, et divitias graves fecit (i. e. illud fecit divitias graves). * 10.6. Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo leto an in aureo conloces - quocumque illum transtuleris, morbum secum suum tranferet -, sic nihil refert utrum aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur. Malum illum suum sequitur. * 10.7. [Ep. xviii] Securius divites erimus, si scierimus, quam non sit grave pauperes esse. * 10.8. [Ep. xix] Si potes, subduc te istis occupationibus; si minus, eripe. Satis multum temporis sparsimus; incipiamus vasa in senectute colligere. In freto viximus; moriamur in portu. * 10.9. Non potest parvo res magna constare; aestima utrum te relinquere an aliquid ex tuis malis. * 10.10. Qualem dicimus seriem esse causarum, ex quibus nectitur fatum, talem [scias] esse cupiditatum; altera ex fine alterius nascitur.