Páginas
11
[Senecae Ad Lucilium Epistulae] :
11.1. [Ep. xix] In eam demissus es vitam, quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit.
*
11.2. Utrum autem mavis ex inopia saturitatem an in copia famem? Et avida felicitas est et alienae aviditati exposita.
*
11.3. Quantum ad successus accesserit, accedet ad metus. [...] Ipsa enim altitudo attonat summa.
*
11.4. Leve aes alienum debitorem facit, grave inimicum.
*
11.5. “Quid ergo? Beneficia non parant amicitias?” Parant, si accepturos licuit eligere [...] Magis ad rem existimes pertinere, quis, quam quid acceperit.
*
11.6. [Ep. xx] Quid est sapientia? Semper idem velle atque idem nolle [...] Non potest autem cuiquam idem semper placere nisi rectum.
*
11.7. Hoc cura, hoc opta [...] ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis.
*
11.8. Redige te ad parva, ex quibus cadere non possis.
*
11.9. Nemo nascitur dives. Quisquis exit in lucem, iussus est lacte et panno esse contentus; ab his initiis nos regna non capiunt.
*
11.10. [Ep. xxi] Maximum negotium tecum habes; tu tibi molestus es. Quid velis nescis; melius probas honesta quam sequeris; vides, ubi sit posita felicitas, sed ad illam pervenire non audes.